O tu, qui servas armis ista moenia,
Noli dormire, moneo, sed vigila.
Dum Hector vigil extitit in Troia,
Non eam cepit fraudulenta Graecia.
5
Prima quiete dormiente Troia
Laxavit Synon fallax claustra perfida.
Per funem lapsa occultata agmina
Invadunt urbem et incendunt Pergama.
Vigil voce avis anser candida
10
Fugavit Gallos ex arce Romulea.
Eius clangore Marcus consul Manlius
Excitus primus, vir bello egregius.
Vmbone Gallum iam in summo positum
Ictum in praeceps deturbat miserrimum.
15
Avis haec vigil salus viris plurima
Capitolinis, sed Gallis nequissima.
Pro qua virtute facta est argentea
Et a Romanis adorata ut dea.
Nos adoremus celsa Christi numina:
20
Illi canora demus nostra iubila.
Illius magna fisi sub custodia
Haec vigilantes iubilemus carmina.
Divina, mundi rex Christe, custodia,
Sub tua serva haec castra vigila.
25
Tu murus tuis sis inexpugnabilis,
Sis inimicis hostis tu terribilis.
Te vigilante nulla nocet fortia,
Qui cuncta fugas procul arma bellica.
Tu cinge nostra haec, Christe, munimina,
30
Defendens ea tua forti lancea.
Sancta Maria, mater Christi splendida,
Haec cum Iohanne teothocos impetra.
Quorum hic sancta venerantur pignora
Et quibus ista sunt sacrata limina.
35
Quo duce victrix est in bello dextera
Et sine ipso nihil valent iacula.
Fortis iuventus, virtus audax bellica,
Vestra per muros audiantur carmina.
Et sit in armis alterna vigilia,
40
Ne fraus hostilis haec invadat moenia.
Resultet echo "comes, eia vigila".
Per muros "eia" dicat echo "vigila".